DE HYPERBOREIS RENASCENTIBVS1 Quibus de causis Hyperboreorum fabula, in litteris mediae latinitatis paene oblita, in aetate vero Renatarum Litterarum rediviva facta sit, hoc in opusculo exquirere nobis in animo est. Sicut alias2 ostendere conati sumus, illa fabula de beatorum sede in plagis borealibus tum in oblivionem abit cum eius fundamenta, ad deorum (sc. Apollinis) cultum pertinentia, nova fide Christiana obliterata sunt, a qua paradisi locus in Oriente positus esse tradebatur3. Huc accedit deterrima illarum gentium imago, quibus ultra Imperii Romani limitem septentrionalem sedes erant, et quae postremae Antiquitati minime Hyperboreis attribuendae videbantur. Rebus ita se habentibus, perpauci sunt mediae latinitatis scriptores, nobis saltem noti, qui aliqua de Hyperboreorum regione paradisi sede narraverint. Sanctus Isidorus Episcopus Hispalensis e. g. tantum Hyperboreos montes Scythiae commemorat, dictos quod supra, id est ultra, eos flat boreas (Isid. Or. 14, 8, 7; cf. Rabani Mauri De universo, 13, 1, PL, 111, 363, et Vincenti Beiovacensis Speculum naturae, 6, 20). Idem Sanctus Isidorus (Or. 12, 7, 19), nonnulla e rebus pulcherrimis servavit quae de Hyperboreis tradebantur: Ferunt, ait, in Hyperboreis partibus praecinentibus citharoedis olores plurimos advolare apteque admodum concinere. Qui locus ex Aeliani opere De natura animalium, 11, 1 (= Hecataeus 1 Professori Godoni Lieberg gratias quam plurimas agimus pro illis quae ad purum sermonem servandum magna cum scientia et humanitate in textu nostro emendavit. 2 F. Molina-Moreno, “In Septentrionem, in Paradisum? La recuperación de un mito, en la Edad Media latina”, apud M. Pérez González (ed.), Actas del II Congreso Hispánico de Latín Medieval (León, 11–14 de noviembre de 1997) II (in Legione, 1998) 679–686. Cfr. etiam F. Molina-Moreno, “Hacia el paraíso hiperbóreo”, apud L. Gil et al. (edd.), Corolla Complutensis in memoriam Josephi S. Lasso de la Vega contexta. Homenaje al Profesor José S. Lasso de la Vega (Matriti 1998), 505-515; eiusdem “De septentrionis geographia fabulosa in fontibus antiquae et mediae latinitatis”, Romanobarbarica 15 (1998) 127-142; eiusdem “Bilder des heiligen Nordens in Antike, Patristik und Mittelalter”, apud A. Engel-Braunschmidt, et al. (edd.), Ultima Thule. Bilder des Nordens von der Antike bis zur Gegenwart (Francofurtiae ad Maenum 2001) 47-65, et eiusdem “De polo mystico”, Melissa 101 (2001) 6-14. 3 Vide P. D. Huet, Traité de la situation du paradis terrestre (Parisiis 1701); F. Vigouroux, “Paradis” et “Paradis terrestre”, apud eiusdem Dictionnaire de la Bible (Parisiis 1908), s. vv.; M. Alexandre, "Entre ciel et terre: les premiers débats sur le site du Paradis (Gen., 2, 8-15 et ses réceptions)", apud B. Deforgue et F. Jouan (edd.), Peuples et pays mythiques. Actes du Vème. Colloque du Centre de Recherches Mythologiques de l' Université de Paris X (Chantilly, 18-20 septembre 1986) (Parisiis 1988) 187-224; J. Delumeau, Une histoire du Paradis. I: Le jardin des délices (Mesnil sur l’Estrée 1992). Abderita, F Gr H., 3a, 264 F 12 Jacoby) decerptus esse videtur, sicut incerti auctoris, forsitan Hugonis Folietani (s. XII) De bestiis et aliis rebus, LIII (PL, 177, 51 B). Ille autem Galfridus Monemutensis, qui etiam saeculo XII floruit, in Vitae Merlini versibus 1334-7 de cygnis apud Hyperboreos canit: Excedit volucres dulci modulamine cunctas / cum moritur cygnus, nautis gratissimus ales. / Hunc in Hyperboreo perhibent accedere tractu / ad cantum citharae per litora forte sonantis. Epistula quaedam incerti auctoris (forsitan Remigii Antissiodorensis, qui saeculis IX-X vixit) etiam hyperboreos laudat ultra polum nostrum feliciter viventes (PL, 131, 967). Saeculo autem XI, Adamus Bremensis in Gestis Hammaburgensis Ecclesiae Pontificum (4, 12), populos qui trans Daniam incolunt in septentrione Hyperboreos ab antiquis auctoribus vocari dicit, quos Martianus Capella multis laudibus extollit. Etenim Martianus Capella (6, 663-664), re vera de Hyperboreis sic locutus est: Hyperborei, apud quos mundi axis continua rotatione 4 torquetur, gens moribus, prolixitate vitae, deorum cultu, aeris clementia, semenstri die, fine etiam habitationis humanae praedicanda. Adami Bremensis verba cum eius benevolentia erga septentrionales gentes congruunt, quae Christi fidem acceperint (cf. eiusdem Gesta Hammaburgensis Ecclesiae Pontificum 4, 21 y 35). Namque apud alios scriptores virtutis illarum gentium laudes invenimus, quasi priscam adhuc simplicitatem coluerint, quae romanorum et paganorum vitiis adversaria videbatur (Paul. Hist. Lang. 1, 1; Salviani De gubernatione Dei, 7, 15). Nec multo post Monemutensis Vitam Merlini, quam supra laudavimus, conscriptam, opusculum quoddam invenimus Roberti Linconiensis ("Robert de Grosseteste", ut in eius tempore in lingua francogallica vulgato nomine utamur), qui ca. 1170-1253 vixit. In eo opusculo, quod De natura locorum inscribitur (pp. 68-69 Baur5), auctor noster Hyperboreorum fabulam recta ratione interpretari conatur. Librum alterum de vegetabilibus, Aristoteli adscriptum6, enarrans, animalia plantasque non esse dicit, propter calorem solis, eis locis ubi dies longiores sunt, sicut sub polo evenit. Illa autem loca propter frigus inhabitabilia sunt, sed Robertus Linconiensis auxilio notionis "radii reflexi" difficultatem solvit. Scriptoris nostri quidem sententia, sunt enim in regionibus illis montes altissimi, ut montes Ryphaei et Hyperboraei et alii, […] qui levis superficiei sunt, et qui figuram habent concavam et sphaericam, propter quod radii reflexi possunt 4 rotatione Dick, cf. 450, 7: ratione b ARB1 ed. pr.: motione L L Rm b M v. 5 Grosseteste, R. de: Opera, apud L. Baur (ed.), Die philosophische Werke des Roberts Grossetestes (Monasterii Westphalorum 1912) 65 ss. 6 Ps. Aristotelis, De plantis, II, 2, 4, 5, ed. E. H. F. Meyer, Nicolai Damasceni de plantis libri duo Aristoteli vulgo ascripti (Lipsiae 1841). omnes contrahere et fortem operationem facere. Unde ex istis causis […] fit magna calefactio aëris in aliquibus locis circa polum. Quam ob rem illi homines qui apud eos montes iuxta polum vivebant –i. e., Hyperborei de quibus Plinius Solinusque rettulerunt– habent, ut Roberti verbis utamur, aërem saluberrimum et temperatissimum, quoniam in tantum vivunt, quod fastidiunt vitam et gratis se praecipitant in mare a rupibus altis et moriuntur. Robertus igitur noster hac Hyperborea geographia nititur, de qua media latinitas adhuc loqui pergebat, sc. de montibus, qui tales esse dicit quales nemo apud antiquos descripsisse videatur. Quo pacto nodus solvi poterat qui Aristotelem cum veritate rerum in terminis implicaret. Ac si regiones quae in septentrionem vergunt clementia aeris fruebantur, hoc ipsum de Hyperboreo paradiso loqui permittebat, nam Sanctus Isidorus (Origines, 14, 3, 2), et Sanctus Thomae Aquinas (Summa theologica, prima pars, quaestio 102) terrestri paradiso perpetuam aëris temperiem tribuerunt. Rationem eandem de eisdem rebus apud Rogerium Bacon (1206-1284) invenitur, qui etiam de Hyperboreis refert in libro qui Opus Majus inscribitur (vol. I, p. 134 Bridges7). Idem postea Petrus Ailliacus faciet, qui francogallice “Pierre d’Ailly” appellatur (1350-1420), in capitulo XII operis anni MCDX sub titulo Ymago mundi (vol. I, p. 238 Buron8). In pp. 307-8 Bridges, Rogerius Bacon cum Plinio Martianoque Capella de Hyperboreorum paradiso concordat, propterea quod eius quidem sententia superior et nobilior pars mundi in polo septentrionali sit (cf. Petri Ailliaci Ymaginem mundi, 11, vol. I, pp. 232-4 Buron). Et causam aliam addit propter quam ibi paradisum terrestrem inveniri posset, sc. semestres dies (cf. Petrum Ailliacum, ibid.). Dilationem vero lucis propriam esse paradisi ultraterreni iam Pindarus (fr. 129 Snell-Maehler; Ol., II, 61-62) agnovit, priusquam notionem talis paradisi terra borealis propter lucem perpetuam adepta est, ut apud Probum (In Vergilii Georgica, 1, 30), et in Panegyricis (9, 3 et 9, 7, 2) videmus. Et hoc Bacon Ailliacusque credere poterant propter significationem, quam lux pro vestigio Dei in Sacris Scripturis 9 habebat, sicut magis definite Sanctus evangelista Iohannes, 3, 19. 21 et 8, 12 dicit. Denique in Apocalypse, 21, 23. 25, legimus: et civitas non eget sole neque luna ut luceant in ea nam claritas Dei inluminavit eam et lucerna eius est agnus et ambulabunt gentes per lumen eius et reges 7 J. H. Bridges (ed.), The 'Opus Majus' of Roger Bacon (Oxoniae 1873, iterum impressum, Francofurti ad Menum 1964). 8 E. Buron (ed.), “Ymago mundi”, de Pierre d’Ailly, Cardinal de Cambrai et Chancelier de l’Université de Paris (1350-1420). Texte latin et traduction française des quatre traités cosmographiques de d’Ailly et des notes marginales de Christophe Colomb (Parisiis 1930). 9 Ecclesiasticus, 50, 31-32. Cf. etiam Ps., 138, 12; Is., 5, 8, 10-11, et Zac., 14, 7. terrae adferent gloriam suam et honorem in illam et portae eius non cludentur per diem: nox enim non erit illic. Iuxta perpetuam lucem bonumque temperamentum illarum regionum, quibus e fictis argumentis illi scriptores fidem adhibebant, aliam causam apud eos invenimus, ut ita dicamus, symbolicam, ne fabula Hyperboreorum oblitterata sit. Erat enim magni momenti, ad illam plagam sicut paradisi sedem existimandam, montium Hyperboreorum sublimitas, quos solos e proprietatibus Hyperboreae regionis scriptores medii aevi adhuc laudabant. Namque illam sublimitatem assidue in paradisi terrestris descriptionibus reperimus, e. g. apud Ez., 28, 11-19, et in Petri Langobardi (s. XII) Sententiarum libro II, 17, 5 (PL, 192, 686), qui paradisum terrestrem laudat in alto situm, usque ad lunarem circulum pertingentem 10. Montes insuper crebro cum notionibus poli sicut maximi loci terrarum conveniunt, qui locus, secundum fabulas de universi ortu11, primus de oceano emersit. Has cogitationes Guillelmus Postellius maxime illustravit, sicut infra dicemus; sed nunc breviter ab eo nobis discedendum est, ut Aeneae Silvi Piccolomini opera respiciamus. Ille enim eruditissimus auctor magna cum elegantia, minimo autem veritatis studio, fabulam Hyperboreorum in capitulo XIV suae Asiae Europaeque elegantissimae descriptionis tradit, Diodorum Siculum (2, 47) latine vertens, sicut in loco videre possumus, quem nunc recitaturi sumus12: A boreali parte Nessaeis et Subocis sedes dedit, qui non minus ad septentrionem vergunt quam Thule. In cuius parallelo Scythas alanos descripsit, et Hyperboreos sarmatas, quibus ad austrum montes conlocat. Hyperboreos asiaticos facit, quamquam plerique Europaeos esse tradiderint, nonnulli hoc genus hominum ultra Aquilonem iacere putaverunt, gentemque beatissimam esse, quam alii mediam statuerunt inter utrumque Solem, Antipodum occidentem et nostrum renascentem. Iulius Solinus aspernari rationem dixit, tam vasto mari duos orbeis interfluente: et in Europa circumscripsit, apud quos mundi cardines essent, et extimi siderum ambitus: noxque una sex mensium, et una totidem dies: magnam his de caelo clementiam concessam esse: auras spirare salubreis: nihil noxii flatus habere: domos esse nemora: victum arbores ministrare: discordia nescire aegritudine non inquietari, ad innocentiam 10 Iam Hecataeus ille Abderites Lunam ex insula Hyperboreorum proximam videri asserebat (F Gr H 3a, 264 F 7 Jacoby, a Diodoro Siculo, II, 47, laudatum); cf. Antonium Diogenem, ap. Phot., Bibl., cod. 166, p. 111 a. In Draconti Romulea (X, 398), Medea Lunam vocat reginam polorum. 11 W. Schmied-Kowarzik, Frühe Sinnbilder des Kosmos (Ratingen 1974) 48 ss. 12 Cf. Aeneae Silvii Piccolomini Asiae Europaeque elegantissimam descriptionem (Venetiis 1477). Nos autem editione posteriori usi sumus: Pii II Pon. Max. Asiae Europaeque elegantissima descriptio (Parisiis 1534). omnibus aequale votum esse, mortem accersere, et voluntario interitu obeundi tarditatem castigare: consuesse olim primitias frugum per virgines Apollini Delio ministrare: quibus perfidia hospitum violatis Pontificio intra fineis suos recepto, missionem neglexisse. Fabulosa haec, nam quis credat virgines tam longo terrarum tractu, tantasque montium fluminumque ac marium difficultates, singulis annis penetrare potuisse, aut gentem esse quae trans Aquilonem habitet, nobis cognitam. Diodorus Hecataeo teste utens oppositam Zeltis iuxta oceanum esse insulam dicit haud multo Sicilia minorem pone Arctos, habitarique ab iis qui Hyperborei appellantur, eo quod vento Boreae sunt expositi: insulam valde fertilem, in qua fructus annui bis nascuntur. Latonam in ea natam fabulantur, et Apollinem ibi prae caeteris diis coli, esseque homines eius insulae veluti quosdam sacerdotes Apollinis, cuius laudes et hymnos cotidie in cantu celebrant. Lucum praeterea ingentem, templumque Apollinis, forma rotunda, multis donis atque ornamentis cumulatum. Vrbem ei sacram, cuius incolae maiori ex parte citharoedi existant, continueque in templo sonent, et hymnos canant. Habere Hyperboreos propriam linguam, et Graecis, maxime Deliis et Atheniensibus, societate ac benevolentia iunctos, a priscis temporibus coepta. Graecos enim quosdam olim ad Hyperboreos transisse ferunt, et dona sumptuosa in templo appossuisse Graecis litteris inscripta. Ex hyperboreis vero Abarim 13 venisse in Graeciam, amicitiamque cum Deliis antea contractam firmasse aiunt, et Lunam apud Hyperboreos videri parum a terra distantem, ac terrestres quosdam veluti cumulos habentem in se manifestos: deumque Apollinem per annos undeviginti adire insulam, in quibus astrorum revolutiones perficiantur: imperare civitati temploque praeesse Boreadas, Boreae progeniem, quae per genus recipit principatum, quae omnia tamquam fabulosa referens Diodorus videtur contemnere. Quae omnia, sicut nuper diximus, magis ad litterarum elegantias quam ad fabulae explicationem pertinent. Sed postremus auctor quem laudavimus, sc. Guillelmus Postellius, in opere anno MDLXI Augustae Rauracorum edito quod Cosmographicae disciplinae compendium inscribitur14, solo pollet iudicio fabulae Hyperboreorum, cum superiorum rationes colligit et sui ipsius more amplificat. Capitulo enim II (In quam universi plagam maxima harum terrae mediis ex aquis elatae partium vergat portio), in pagina 22 editionis, qua usi sumus, totam terreni orbis faciem dicit ad aquilonarem mundi partem elevatam esse. Ibi causam propter quam Postellius paradisum terrestrem in Polo Aquilonari conlocabit, quasi per caliginem discernere credimus, sc. id, quod supra sublimitatem appellavimus. Postellii etiam sententia (p. 33), montes Hyperborei 13 Abarmi ed.: Abarim nos. 14 Tantum editione duodecima uti potuimus, quam Turici Helvetiorum invenimus, cui titulo est De cosmographica disciplina et signorum coelestium vera configuratione libri II (Lugduni Batavorum, MDCXXXVI). alioqui, eo quod ibi, maxime ad Sancta Semla [sic], montem totius mundi altissimum, ex vi terrenae elevationis ad Aquilonem factae etiam altissimi et fortissimi omnium ventorum impulsum flatumque superant. Etenim (De cosmographica disciplina, I, 6, p. 36), licet autem contingat terrae partibus, polo alterutro et pileo (ut dixi) suppositis, dari diem sex mensium et noctem totidem: illic tamen est maxima hominum habitatio, ita ut fit necesse altissimis montibus, quae sub alterutro polo essent, aeternam esse diem. Media est in sui medio habitationibus felicissima. Dico in medio, ab imo sursum. Nam in ea montes quo sunt altiores, eo sunt frigidiores nivibusque aeternis magis tecti. Humilia loca aestu ardent, atque aegre nisi ab assuetis habitantur. Media, quae in collibus sunt, omnino temperatissima regione sunt, et in hoc temperatissimae parti nostrae habitabili superiora. Vbi dulcedinem temperamenti iuxta sublimitatem invenimus, ita ut eam borealem plagam sicut maximam hominum habitationem Postellio aestimare liceret. Quae cum ita essent, scriptor noster fabulam Hyperboreorum credere potuit. Ei iterum concedamus verbum: Si autem mihi coniicere aliquid liceret, dicerem revera Riphaeos (nec enim addit, quod recordor, Iosephus, esse Paphlagonas) esse illos populos, qui maxime polo sunt proximi, et montibus illis altissimis qui Riphaei et Hyperborei dicti sunt, nomen suum dedere. Nam tota antiquitas, post Diluvium, nil sanctius aut securius aut suarum possessionum stabilitate constituenda quaerebat, quam ut quatenus fieri posset, maxime in Aquilonem contenderat (p. 66). Etiam crediderim tam Gallos quam Gumranos Germanosve in Septentrionem magis forsan stabiliendae potentiae versus Aquilones, ubi caelorum virtus maxime pollet, quam vitandi iniqui hominum in Italia a Chamesitis infecta commercii causa secessisse (p. 67). […] Riphaeos autem hac de re credendum est Riphaeis regionibus (p. 68) et montibus sub polo aut quam proxime potuere habitandos dedisse nomen. Ibi enim iustissimi hominum, quique longissimis vivebant saeculis habitarunt, quia revera mons in cuius cacumine aeternus oriens est, et saltem Aquilonaris paradisi terrestris locus, ad cuius famam et viciniam invitati a Patribus omnes fuerant, invitabat omnes. Vbi iustissimi hominum, quique longissimis vivebant saeculis, sine dubio Hyperborei sunt (cf. hac de re Pomponium Melam, III, 37), et Postellius noster credere poterat eos illic incolere propterea quod in cacumine montis hyperborei aeternus oriens esset, quocum iterum lux perpetua nobis obviam venit. Causae igitur fabulae Hyperboreorum in aetate Renatarum Litterarum confirmandae tres nobis esse videntur, quae iam in media latinitate viguerunt: clementia aeris, perpetuum lumen atque sublimitas loci, quae omnia paradiso terrestri doctrina christiana tribuit. Huc accedit versio Diodori loci latina ab Aenea Silvio Piccolomini elegantissime conscripta, qui sine ullo studio bona ratione iudicandi vacua scientiae illarum regionum auctoritate antiquorum adiuvante implere conatus est. Franciscus Molina-Moreno. Vniversitas Complutensis Matritensis.